Psalms 1

AUG. Liber iste intitulatur apud Hebraeos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius praesidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animae, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthaeis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara praecedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus praeposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litterae compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit praesens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebraeos vocatur , apud Graecos, , apud Latinos vero Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus praefecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggaei et Zachariae; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et caeteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed praepositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanae vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quaeri cur prae aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebraeos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam caeterae Scripturae continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetae et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quae eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia propheta Multis autem modis haec gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Noe et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahae, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de coelo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed coelesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: Et Dominus: Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: Non sunt autem illi a munere prophetiae alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. HIERON. Multa genera sunt christorum: patriarchae dicti sunt christi, ut: in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Aegypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, et ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Israel relaxavit, christus est, secundum illud: quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae ut ungat Elisaeum in prophetam III Reg. 19.; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est prae participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico Lev. 13., quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et caetera quae ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinae negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille saepe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum. CASS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de praesenti, ut Elisabeth: Luc. 1. De praeterito, ut Moyses: De futuro, ut: Item prophetia alia est secundum praescientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: Alia secundum comminationem, ut: Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de praesentibus; aliquando de praeteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive praeterita, sive futura, tanquam praesentia. REMIG. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint aetates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitae tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitae septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriae consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilaeum: unde Salomon: Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent. AUG. Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianae religionis significandos: primus poenitentiae, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: secundus justitiae, in qua et secunda quinquagena: tertius status vitae aeternae, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: ID. Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: Act. 1.. Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quae fiunt per Ordo psalmorum ab ordine historiae discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriae, et de poenitentia cecinit: quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur. Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum divinitatem, ut: aliquando secundum humanitatem, ut: aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine. AUG., Enarr. in Psal., tom. 3. Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: Gen. 3.. Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt. REMI. Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo. CASS. Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. CASS. Thronus regum, tribunal judicum, cathedra proprie doctorum. Ibid. Quasi ita ait: Vos qui cecidistis per primum Adam, conformamini huic secundo: quia beatus primo contrarius AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quae scribitur servienti, aliud quae mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. CASS. Ut non sit taedium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitae, et folia, et obumbrans, Plena definitio beati viri. Haec omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitae quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Ibid. In paradiso est lignum vitae, lignum ad vitam, et lignum scientiae boni et mali. AUG. Aquae Spiritus sanctus, secundum illud: et est contra aestus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: quia defluunt in mortem, ut aquae in mare. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Ibid. Quid per singula. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit praemissa. AUG. Stabilitatis aeternae, quia ut haec terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis praeferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatrae, vel apostatae. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. AUG. In aeterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis poenis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. Quae resurrectiones: animae, a peccatis in praesenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale. Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.